Gaudeamus
Gaudeamus igitur,
juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Scandite ad superos
vadite ad inferos,
Ubi jam? Fuere.
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur.
Venit mors velociter,
raptat nos atrociter,
nemini parcetur.
Vivat academia,
Vivant professores:
vivat membrum quodlibet,
vivat membra quælibet
semper sint in flore!
Vivant omnes virgines,
faciles, formosae!
Vivant et mulieres
teneræ, amabiles,
bbona; laboriosæ.
Pereat tristitia,
pereant osores,
Pereant diabolus,
quivis antiburschius
atque irrisores!